Mosaico decorativo

Trouvé 1417 Résultats pour: Sol

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)

  • Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere: (Liber II Maccabaeorum 9, 14)

  • Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)

  • Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. (Liber II Maccabaeorum 10, 15)

  • Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. (Liber II Maccabaeorum 11, 5)

  • Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. (Liber II Maccabaeorum 12, 29)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina