Trouvé 1417 Résultats pour: Sol
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)
Sit nox illa solitaria, nec laude digna. (Liber Iob 3, 7)
cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ; (Liber Iob 3, 14)
In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, (Liber Iob 4, 13)
et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me? (Liber Iob 6, 9)
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo. (Liber Iob 6, 17)
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: (Liber Iob 7, 13)
Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. (Liber Iob 8, 16)
Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. (Liber Iob 9, 7)