Trouvé 2806 Résultats pour: Sit
Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo : (Liber Nehemiae 6, 5)
Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. (Liber Nehemiae 9, 20)
ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 33)
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. (Liber Nehemiae 11, 9)
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. (Liber Nehemiae 11, 14)
et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus : (Liber Nehemiae 12, 41)
Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. (Liber Nehemiae 13, 4)
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, (Liber Thobis 1, 2)
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. (Liber Thobis 1, 4)