Trouvé 2806 Résultats pour: Sit
Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, (Liber Numeri 23, 14)
Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)
Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. (Liber Numeri 24, 11)
et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, (Liber Numeri 26, 10)
Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. (Liber Numeri 26, 20)
Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 51)
Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: (Liber Numeri 26, 54)
Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est. (Liber Numeri 26, 62)
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: (Liber Numeri 27, 16)
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (Liber Numeri 27, 17)
