Trouvé 2806 Résultats pour: Sit
Et qui videt me, videt eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 12, 45)
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 16)
Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. (Evangelium secundum Ioannem 13, 20)
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
