Mosaico decorativo

Trouvé 2806 Résultats pour: Sit

  • Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. (Evangelium secundum Lucam 11, 8)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)

  • Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)

  • Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. (Evangelium secundum Lucam 13, 27)

  • At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)

  • Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. (Evangelium secundum Lucam 14, 8)

  • Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)

  • Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)

  • et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)

  • Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. (Evangelium secundum Lucam 15, 15)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina