Trouvé 2806 Résultats pour: Sit
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. (Liber Isaiae 25, 2)
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. (Liber Isaiae 25, 5)
Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. (Liber Isaiae 26, 10)
Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. (Liber Isaiae 26, 14)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)
Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. (Liber Isaiae 27, 3)
Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est? (Liber Isaiae 27, 7)
Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)
eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)