Trouvé 219 Résultats pour: Sine

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • Sine intermissione orate. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 17)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. (Epistula I ad Timotheum 2, 8)

  • Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)

  • ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)

  • Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)

  • Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. (Epistula II ad Timotheum 2, 23)

  • sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, (Epistula II ad Timotheum 3, 3)

  • si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. (Epistula ad Titum 1, 6)

  • Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: (Epistula ad Titum 1, 7)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina