Trouvé 1447 Résultats pour: Sicut

  • Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)

  • immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, (Liber Leviticus 16, 15)

  • Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. (Liber Leviticus 22, 13)

  • Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: (Liber Leviticus 24, 19)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)

  • et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. (Liber Leviticus 26, 19)

  • sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)

  • Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: (Liber Numeri 3, 42)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina