Trouvé 1447 Résultats pour: Sicut
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. (Liber Ecclesiasticus 27, 21)
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. (Liber Ecclesiasticus 30, 21)
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. (Liber Ecclesiasticus 32, 8)