Trouvé 1447 Résultats pour: Sicut
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)
Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; (Liber Proverbiorum 1, 12)
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: (Liber Proverbiorum 2, 4)
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. (Liber Proverbiorum 23, 32)
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. (Liber Proverbiorum 23, 34)