Trouvé 368 Résultats pour: Sibi
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)
Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. (Actus Apostolorum 23, 2)
Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. (Actus Apostolorum 23, 22)
Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. (Actus Apostolorum 23, 31)
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)
Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: (Epistula ad Romanos 13, 2)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Epistula ad Romanos 14, 7)
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)