Trouvé 339 Résultats pour: Sex

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. (Liber Exodus 16, 29)

  • Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. (Liber Exodus 20, 9)

  • Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)

  • Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)

  • Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : (Liber Exodus 23, 10)

  • Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. (Liber Exodus 25, 32)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)

  • Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. (Liber Exodus 25, 35)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina