Trouvé 98 Résultats pour: Servos

  • Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. (Liber Thobis 8, 11)

  • Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. (Liber Iudith 9, 6)

  • et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)

  • Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. (Liber Esther 7, 4)

  • Convertere, Domine ; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. (Liber Psalmorum 89, 13)

  • Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. (Liber Psalmorum 89, 16)

  • Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. (Liber Psalmorum 104, 25)

  • Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. (Liber Psalmorum 134, 9)

  • Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus: (Liber II Maccabaeorum 7, 34)

  • Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina