Trouvé 203 Résultats pour: Sermo
non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. (Liber Iudith 8, 12)
Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. (Liber Esther 1, 17)
Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri. (Liber Esther 2, 4)
Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. (Liber Iob 11, 4)
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)
et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. (Liber Psalmorum 138, 4)
Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. (Liber Psalmorum 147, 4)
Et bonus visus est sermo in oculis eorum. (Liber I Maccabaeorum 1, 13)
Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate: (Liber I Maccabaeorum 6, 3)
Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. (Liber I Maccabaeorum 7, 30)
et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, (Liber I Maccabaeorum 8, 9)