Trouvé 2007 Résultats pour: Septem Filii Saul
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)