Trouvé 1224 Résultats pour: Sem
Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet. (Liber Ecclesiastes 11, 4)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. (Liber Sapientiae 3, 16)
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ; (Liber Sapientiae 5, 10)
decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. (Liber Sapientiae 7, 2)
Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. (Liber Sapientiae 8, 20)
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)
et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines? (Liber Sapientiae 9, 18)
Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant. (Liber Sapientiae 10, 15)
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. (Liber Sapientiae 11, 7)
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 22)
