Trouvé 1224 Résultats pour: Sem
He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. (Liber Psalmorum 118, 33)
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. (Liber Psalmorum 118, 35)
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 118, 44)
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. (Liber Psalmorum 118, 92)
Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. (Liber Psalmorum 118, 105)
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 109)
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. (Liber Psalmorum 118, 117)
Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. (Liber Psalmorum 125, 5)
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. (Liber Psalmorum 125, 6)
Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti: (Liber Psalmorum 138, 3)
Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas. (Liber Psalmorum 138, 23)
in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 141, 4)
