Trouvé 478 Résultats pour: Secundum Censum
Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, (Actus Apostolorum 22, 12)
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Actus Apostolorum 23, 3)
Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. (Actus Apostolorum 23, 31)
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. (Actus Apostolorum 26, 5)
Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. (Actus Apostolorum 27, 40)
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
qui reddet unicuique secundum opera ejus: (Epistula ad Romanos 2, 6)