Trouvé 1277 Résultats pour: Sanctus Terra
De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit (Liber Psalmorum 75, 9)
vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra. (Liber Psalmorum 76, 19)
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. (Liber Psalmorum 77, 12)
et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham: (Liber Psalmorum 77, 51)
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula. (Liber Psalmorum 77, 69)
Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. (Liber Psalmorum 80, 6)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. (Liber Psalmorum 82, 19)
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 84, 10)
Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. (Liber Psalmorum 84, 12)
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 84, 13)
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. (Liber Psalmorum 85, 2)