Trouvé 19 Résultats pour: Ruína
Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. (Liber I Samuelis 4, 17)
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. (Liber Psalmorum 105, 29)
boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. (Liber Psalmorum 143, 14)
Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. (Liber Proverbiorum 17, 5)
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. (Liber Proverbiorum 18, 7)
Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. (Liber Proverbiorum 20, 25)
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: (Liber Proverbiorum 24, 17)
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)
Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)