Trouvé 901 Résultats pour: Rio
jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)
ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. (Liber II Maccabaeorum 8, 17)
Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: (Liber II Maccabaeorum 9, 8)
Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: (Liber II Maccabaeorum 9, 23)
Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. (Liber II Maccabaeorum 9, 25)
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)
Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. (Liber II Maccabaeorum 14, 17)
Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis. (Liber Proverbiorum 7, 27)
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)
