Trouvé 1454 Résultats pour: Rex
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. (Liber I Maccabaeorum 6, 16)
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)
Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant: (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam. (Liber I Maccabaeorum 6, 50)
Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, (Liber I Maccabaeorum 6, 55)
Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. (Liber I Maccabaeorum 6, 61)
Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, (Liber I Maccabaeorum 7, 8)
Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
