Trouvé 49 Résultats pour: Respicit

  • Dormivit autem Samson usque ad medium noctis: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)

  • Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. (Liber Iudicum 18, 6)

  • Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. (Liber II Samuelis 15, 23)

  • In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)

  • Porro Juda, cum venisset ad speculam quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere. (Liber II Paralipomenon 20, 24)

  • Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. (Liber Iudith 7, 3)

  • Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. (Liber Iob 28, 24)

  • Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant. (Liber Psalmorum 103, 32)

  • et humilia respicit in cælo et in terra? (Liber Psalmorum 112, 6)

  • quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. (Liber Psalmorum 137, 6)

  • Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)

  • Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 4)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina