Mosaico decorativo

Trouvé 4665 Résultats pour: Res

  • Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)

  • Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)

  • Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: (Epistula Iacobi 5, 19)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: (Epistula I Petri 1, 11)

  • sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: (Epistula I Petri 2, 2)

  • Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)

  • Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. (Epistula I Petri 3, 5)

  • In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)

  • quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. (Epistula I Petri 3, 12)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina