Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. (Liber Exodus 4, 7)
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. (Liber Exodus 4, 8)
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)
Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. (Liber Exodus 4, 12)
Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)
Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)
Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace. (Liber Exodus 4, 18)
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. (Liber Exodus 4, 19)
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)
Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. (Liber Exodus 4, 23)
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)