Trouvé 20371 Résultats pour: Re
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. (Liber Genesis 34, 29)
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. (Liber Genesis 34, 30)
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? (Liber Genesis 34, 31)
Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (Liber Genesis 35, 1)
Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. (Liber Genesis 35, 3)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. (Liber Genesis 35, 5)
Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, (Liber Genesis 35, 11)
Et recessit ab eo. (Liber Genesis 35, 13)