Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. (Liber Genesis 26, 22)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. (Liber Genesis 26, 24)
Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. (Liber Genesis 26, 25)
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, (Liber Genesis 26, 28)
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. (Liber Genesis 26, 29)
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)
quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. (Liber Genesis 26, 35)
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. (Liber Genesis 27, 2)
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, (Liber Genesis 27, 5)
