Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)
Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: (Liber Genesis 18, 17)
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. (Liber Genesis 18, 21)
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. (Liber Genesis 18, 25)
Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)
Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. (Liber Genesis 18, 30)
Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: (Liber Genesis 19, 6)
Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. (Liber Genesis 19, 7)
