Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. (Epistula ad Hebraeos 13, 11)
Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. (Epistula ad Hebraeos 13, 23)
Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: (Epistula Iacobi 1, 2)
