Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)

  • Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)

  • Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. (Liber Leviticus 22, 22)

  • Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. (Liber Leviticus 22, 23)

  • Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)

  • De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. (Liber Leviticus 22, 25)

  • Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)

  • eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. (Liber Leviticus 23, 2)

  • Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)

  • Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 8)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina