Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: (Epistula II ad Timotheum 3, 14)
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: (Epistula II ad Timotheum 4, 9)
Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. (Epistula II ad Timotheum 4, 10)
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)