Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, (Epistula I ad Timotheum 6, 18)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, (Epistula II ad Timotheum 1, 4)