Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Spiritum nolite extinguere. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 19)
Prophetias nolite spernere. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 20)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Fratres, orate pro nobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 25)
Salutate fratres omnes in osculo sancto. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 26)
Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 2)
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)