Trouvé 20371 Résultats pour: Re
et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: (Epistula I ad Corinthios 15, 4)
sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis. (Epistula I ad Corinthios 15, 11)
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 23)