Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. (Epistula ad Romanos 10, 21)
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: (Epistula ad Romanos 11, 1)
non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: (Epistula ad Romanos 11, 2)
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. (Epistula ad Romanos 11, 3)
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: (Epistula ad Romanos 11, 7)
sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. (Epistula ad Romanos 11, 8)
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)
Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. (Epistula ad Romanos 11, 10)
Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. (Epistula ad Romanos 11, 11)
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)