Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)

  • Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)

  • In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. (Actus Apostolorum 27, 16)

  • Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)

  • Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)

  • Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)

  • dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)

  • Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • In insulam autem quamdam oportet nos devenire. (Actus Apostolorum 27, 26)

  • Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)

  • Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. (Actus Apostolorum 27, 29)

  • Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, (Actus Apostolorum 27, 30)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina