Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. (Actus Apostolorum 23, 21)

  • Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. (Actus Apostolorum 23, 22)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)

  • et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. (Actus Apostolorum 23, 24)

  • (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) (Actus Apostolorum 23, 25)

  • Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)

  • Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. (Actus Apostolorum 23, 28)

  • Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. (Actus Apostolorum 23, 32)

  • Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)

  • Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. (Actus Apostolorum 23, 35)

  • Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)

  • Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, (Actus Apostolorum 24, 2)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina