Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. (Actus Apostolorum 16, 39)

  • Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. (Actus Apostolorum 16, 40)

  • Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, (Actus Apostolorum 17, 2)

  • adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 3)

  • Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. (Actus Apostolorum 17, 4)

  • Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. (Actus Apostolorum 17, 5)

  • Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)

  • quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. (Actus Apostolorum 17, 7)

  • Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. (Actus Apostolorum 17, 10)

  • Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)

  • Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. (Actus Apostolorum 17, 12)

  • Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina