Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. (Evangelium secundum Lucam 24, 27)
Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. (Evangelium secundum Lucam 24, 28)
Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Lucam 24, 36)