Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. (Evangelium secundum Marcum 6, 6)
Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. (Evangelium secundum Marcum 6, 9)