Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 17)
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 22)
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)