Mosaico decorativo

Trouvé 3231 Résultats pour: Ram

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)

  • Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)

  • Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. (Liber Genesis 12, 9)

  • Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)

  • Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. (Liber Genesis 12, 14)

  • Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)

  • Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. (Liber Genesis 12, 20)

  • Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. (Liber Genesis 13, 1)

  • Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. (Liber Genesis 13, 5)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. (Liber Genesis 13, 7)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina