Trouvé 3231 Résultats pour: Ram
Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. (Liber Leviticus 4, 6)
Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. (Liber Leviticus 4, 18)
Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, (Liber Leviticus 4, 24)
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. (Liber Leviticus 4, 28)
Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, (Liber Leviticus 5, 4)
et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. (Liber Leviticus 5, 6)
offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, (Liber Leviticus 5, 18)
Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: (Liber Leviticus 6, 6)
qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. (Liber Leviticus 6, 7)
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. (Liber Leviticus 6, 14)
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)