Trouvé 3231 Résultats pour: Ram
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)
Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)
Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
considerantes in timore castam conversationem vestram. (Epistula I Petri 3, 2)
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)