Trouvé 3231 Résultats pour: Ram
Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur. (Liber Isaiae 18, 5)
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. (Liber Isaiae 21, 13)
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. (Liber Isaiae 21, 14)
Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. (Liber Isaiae 22, 6)
Coronans coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. (Liber Isaiae 22, 18)
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)
Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. (Liber Isaiae 23, 16)
et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. (Liber Isaiae 23, 18)
Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. (Liber Isaiae 24, 1)
Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)