Trouvé 3231 Résultats pour: Ram
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. (Liber Genesis 27, 7)
Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo. (Liber Genesis 28, 4)
Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, (Liber Genesis 28, 12)
et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)
Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. (Liber Genesis 28, 15)
et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (Liber Genesis 28, 22)
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. (Liber Genesis 29, 1)
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)
Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. (Liber Genesis 30, 33)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)