Trouvé 3231 Résultats pour: Ram
Quæsitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. (Liber Esther 2, 23)
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. (Liber Esther 3, 7)
Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. (Liber Esther 7, 4)
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: (Liber Esther 10, 1)
Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. (Liber Esther 10, 5)
et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. (Liber Esther 10, 10)
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)
Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: (Liber Esther 11, 5)
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. (Liber Esther 11, 8)
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit. (Liber Esther 12, 6)
Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. (Liber Esther 13, 10)
Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)