Trouvé 1062 Résultats pour: Quoniam
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)
Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)