Trouvé 2638 Résultats pour: Quod Cultum
Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. (Liber Genesis 44, 9)
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)
Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)
Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. (Liber Genesis 45, 5)
Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. (Liber Genesis 45, 6)
En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)
Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? (Liber Genesis 46, 33)
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. (Liber Genesis 47, 6)
Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)
sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. (Liber Genesis 47, 30)
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. (Liber Genesis 48, 1)